- AEMYLIA GENS
- AEMYLIA GENSRomae imprimis illustris, a Mamerco Pythagorae Philosophi filio dicta, cui propter unicam humanitatem, quam Graeci αἱμυλίαν vocant, cognomen fuit Aemylos, vel Aemilius. Scribitur vero Aemilius in veteribus libris, et lapidibus. Ex hac familia fuit Paulus Aemilius, qui Consulatu suo Persen Macedonum regem bellô vicit, captumque in triumpho duxit. Item et Aemylius Lepidus, quem Plin. l. 7. c. 53. refert, cum cubiculo egredi pararet, nihil mali sentiens, offensô ad limen pollice, reptente obiisse. Item Aemilius Scaurus, homo factiosus et subdolus, de quo multa Salust. in Iugurth. Vide etiam Macer, Sura, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.